OCCASION

Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis pretium quotus arroget annus. Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter perfectos veteresque referri debet an inter vilis atque novos. Excludat iurgia finis. Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.

Excludat iurgia finis. Est vetus atque probus, centum qui perficit annos. Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno. Inter quos referendus erit. Veteresne poetas, an quos et praesens et postera respuat aetas. Iste quidem veteres inter ponetur honeste. Qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.” Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim vello unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem aestimat annis miraturque nihil nisi quod.